라틴어 문장 검색

exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur.
미천한 이들은 자비로 용서를 받지만 권력자들은 엄하게 재판을 받을 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 6장6)
et collidam eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos ".
그리하여 그들이 서로 부딪쳐, 심지어 아버지와 자식이 함께 부딪쳐 깨지게 하겠다. 주님의 말씀이다. 나는 그들을 파괴하면서 불쌍히 여기거나 동정을 베풀거나 가엾이 여기지 않겠다.′’” (불가타 성경, 예레미야서, 13장14)
Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe?
내가 가까운 곳의 하느님이기만 하고 먼 곳의 하느님은 아닌 줄 아느냐? 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 23장23)
Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
예수님께서 허락하시니 더러운 영들이 나와 돼지들 속으로 들어갔다. 그러자 이천 마리쯤 되는 돼지 떼가 호수를 향해 비탈을 내리 달려, 호수에 빠져 죽고 말았다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장13)
Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ".
내가 너희에게 말한다. 하느님께서는 그들에게 지체 없이 올바른 판결을 내려 주실 것이다. 그러나 사람의 아들이 올 때에 이 세상에서 믿음을 찾아볼 수 있겠느냐?” (불가타 성경, 루카 복음서, 18장8)
Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est.
세상에는 물론 수많은 종류의 언어가 있지만 의미가 없는 언어는 하나도 없습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 14장10)
et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.
그리고 그대가 뿌리는 것은 장차 생겨날 몸체가 아니라 밀이든 다른 종류든 씨앗일 따름입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 15장37)
Flaccus concēdit et saccum trādit.
Flaccus가 받아들이고 자루를 넘겨준다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day18)
Quidquid bono concedas, des partem tibi.
무엇이든지 선한 이에게 양보하는 것 일부는 네 자신에게 주는 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 610)
Et quia in me quid aperte ageret non habebat, ei scolas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi suum concesserat magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius substituto.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 4:4)
sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:7)
eoque illis adductis, ipsum orato /f.15vb/ rium cum omnibus ei pertinentibus concessi et donavi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 4:4)
Quia enim nemo fidem esse dubitat, oportet ex hoc ut aliqua non apparentia esse concedat, cum fides, ut dictum est, proprie non dicatur nisi de his quae nondum apparent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:14)
VIII. Tertius vero praedictorum, non solum praedictarum personarum proprietates res diversas a Deo constituit, verum etiam potentiam Dei, justitiam, misericordiam, iram, etc. hujusmodi quae juxta humani sermonis consuetudinem in Deo significantur, res quasdam et qualitates ab ipso diversas, sicut et in nobis concedit, ut quot fere vocabula de Deo dicuntur, tot in Deo res diversas constituat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 28:1)
IX. Quartus autem in tantam prorupit insaniam, ut quia res aliter evenire possunt quam Deus providerat, Deum posse falli concedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION